[57] EPISTOLA LVII.

Reverendo Domino

RUARDO TAPPERO,

Decano Lovaniensi, Amico carissimo.

Lovanium.

Reverende Domine, Amice charissime.
Accepi literas tuas, ex quibus meum de summi Pontificis officio dialogum, quem tibi & Magistro Iodoco Diletano legendum dederam, ut siquid corrigendum videretur, me admoneretis, diligenter a vobis lectum fuisse, & probari etiam cognovi. De quo officio & labore, mea causa suscepto, utrique vestrum eas, quas debeo, gratias ago. Expecto autem dum is ad me referatur, propterea quod in animo habeo, antequam imprimatur, quaedam ejus loca relegere: & paulo post ipsum istuc, ut typis excudatur, remittam; missurus etiam caetera scripta, ut ab eodem librario imprimerentur ; praesertim cum tuam ipse mihi in ea re operam, tam benigne polliceare; nisi Reverendissimo D. Cardinali Augustano, qui & coram, cum apud eum Dilingae diversarer; & postea per literas, de edendis illis mecum vehementer egit, & hoc ipsum sibi munus depoposcit, ea me, ut illic imprimantur, missurum esse, pollicitus fuissem. Ex felici hujus Anglicani negotii eventu te pro tua pietate maximam cepisse laetitiam minime dubito. Cujus rei laus omnis cum ipsi DEO bonorum omnium auctori, tribuenda est; tum his etiam optimis & summa pietate ac virtute praeditis Regibus. Post illam ab hoc Parlamento petitam absolutionem, a schismate & caeteris erroribus, de qua jam audieras, actum fuit per hos dies de abrogandis legibus, quae contra auctoritatem Sedis Apostolicae & Romanorum Pontificum latae fuerant: quod ipsum quoque, DEO juvante jam transactum est. Vale, & Magistrum Iodocum plurimum saluta verbis meis. Londini. XIX. Cal. Febr. MDLV.

Uti frater. Reg. Car.lis POLUS. Leg.